monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, 26, 8
Palpavit autem, et exclamavit: Dominus meus, et Deus meus. Dicit ei Iesus: Quia vidisti me, Thoma, credidisti. Cum Paulus apostolus dicat: Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium , profecto liquet quia fides illarum rerum argumentum est quae apparere non possunt. Quae etenim apparent iam fidem non habent, sed agnitionem. Dum ergo vidit Thomas, dum palpavit, cur ei dicitur: Quia vidisti me, credidisti? Sed aliud vidit, aliud credidit. A mortali quippe homine divinitas videri non potuit. Hominem ergo vidit, et Deum confessus est, dicens: Dominus meus, et Deus meus. Videndo ergo credidit, qui considerando verum hominem, hunc Deum, quem videre non poterat, exclamavit